라틴어 문장 검색

captivis quoque restitutis, Pincenarii et Comanitae sedati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:5)
Regresso itaque Tankrado cum caeteris principibus supra centum et quadraginta millia virorum peregrinorum, qui Jerusalem hoc anno adorare convenerant, taedio diutinae morae affecti, navigio nunc velis et remis aptato, rege vero salutato, alto mari invecti sunt ut ad terram nativitatis suae redirent, aequore ab omni fervore et turbine ventorum sedato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:1)
Hac injusta seditione ad extremum [0640A] sedata, rex vehementer indignatus est de illata sibi injuria a Pisanis et Genuensibus propter jusjurandum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:5)
Nec mora, Christiani ex omni parte praevalentes in victoria, et in unum coadunati, Deo prosperante, tranquillo ventorum flamine relato, et omni furore maris sedato, in virtute magna a portu et statione Ascalonis sunt egressi;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:3)
Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:4)
Rebus et in multis ars adiuvat offitiumque, Pauper sepe suo pascitur officio, Et quamvis iusta sedatur principi sua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:5)
veritas enim rerum atque utilitas semper a paucis sapientibus melius invenitur, quam per multitudinem clamosam discutiatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 27:7)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
Concluso ergo illo et convicto Cain crimine, aliud oblationis vitium discutiamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:1)
Ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:1)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)
Sed tunc operimenta reperimus, si enudationem ejus discusserimus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:3)
Et quoniam apud eos, ut in capite mundi, morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale, nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautioribus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum, quam lavacro purgaverint corpus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 23:1)
Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION