라틴어 문장 검색

quodque adlvit infra Tyrrhenum dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1492)
allvit infra id est Tyrrhenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1582)
Coloniarum vero quae est deducta a Graiis in Asiam, Thracam, Italiam, Siciliam, Africam praeter unam Magnesiam, quam unda non adluat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:2)
idem quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 7 11:5)
ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita moriuntur ut eorum ossa terra non tangat, ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur, ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 2:2)
ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:5)
haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit, eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera infera prima ultima media videremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 63:3)
Qui postquam tenebras dispulit calumniae Certumque fontem veritatis repperit:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta19)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
aliud ponis in sicco, alluitur sensim ac novissime operitur, detegitur rursus paulatimque deseritur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 4:2)
hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit, martyrum cum membra nostro consecravit oppido, sospitant quae nunc colonos quos Hiberus alluit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.55)
cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias avexerat oras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:8)
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque invia saxa dispulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:9)
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbras, te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans insonti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:10)
nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION