라틴어 문장 검색

nunc vero, Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 164:3)
si enim aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem quam difficilem et obscuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 190:3)
Redeunt rursus ad coniecturam eamque in quattuor genera dispertiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:1)
domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS CCCI X_X_X_. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:3)
iterum mihi respondes consulenti sic, quod quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 12:2)
quod cum dicerem, illud adiunxi mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei p. salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 1:4)
ut enim de sensibushesterno sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa quae a veris nihil differant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:5)
ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:3)
ut aliud alii tribuens dispertiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:9)
qui cum Apollini Delphis templum exaedificavissent, venerantes deum petiverunt mercedem non parvam quidem operis et laboris sui:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:2)
haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:4)
Sequitur tertia, quae per omnis partis sapientiae manat et funditur, quae rem definit, genera dispertit, sequentia adiungit, perfecta concludit, vera et falsa diiudicat, disserendi ratio et scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:1)
Quod saltem maiorem poscit conatum, ut pecunia in varias autonomas interdisciplinaresque inquisitiones dispertiatur quae novam lucem afferre possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 176:7)
ut aliud alii tribuens dispertiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:8)
Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION