라틴어 문장 검색

Ut igitur examinatio recte fieri valeat, a capite incipiendo, singula dispiciamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 178:2)
pro fide conservanda et non violanda, pro justitia manutenenda, pro pace habenda, pro libertate conservanda, pro turpitudine vitanda, proviolentia repellenda, pro tutela sui corporis facienda et pro necessariacausa, de quibus singulariter dispiciamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 281:3)
De quibus singulis dispiciamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:22)
de quibussingulariter, dispiciamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 11:12)
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:4)
et ea quae sunt malitiae agrestis atque praedurae venator hujusmodi explorare consuevit, atque his potiri atque delectari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:8)
Eo adducta re per Isauriam, rege Persarum bellis finitimis illigato, repellenteque a collimitiis suis ferocissimas gentes, quae mente quadam versabili hostiliter eum saepe incessunt, et in nos arma moventem aliquotiens iuvant, Nohodares quidam nomine e numero optimatum, incursare Mesopotamiam quotiens copia dederit ordinatus, explorabat nostra sollicite, si repperisset usquam locum, vi subita perrupturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 1:1)
Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac si impetraverint, non immorantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 1:1)
Inter has ruinarum varietates, a Nisibi quam tuebatur accitus Ursicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis crimina cogebatur, abnuens et reclamans, adllatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor, sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:1)
Hisque cognitis statuit imperator, dispicientibus consistorianis et militaribus universis, in negotium perspicaciter inquiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 12:1)
Hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi, quod cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam, ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis appetitus est a Gaudentio notario, ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iusserat, ut loco monstrabitur competenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 7:1)
Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibus rediit, docuitque comperta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 7:1)
quo reversus, per Marcellinum Saporis adventum explorat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장2)
Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus singulis, explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post pacem et foedera petentibus attributa, ita palarentur per varia, limitesque contra interdicta pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 5:1)
Unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, eisdemque pleniore cura firmatis, per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION