라틴어 문장 검색

Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:3)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, quoniam plurimis dotibus praestat viviradix:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:3)
Nos subtilius dispicienda illa censemus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 19:3)
Quare prudentis est ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias summittere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 4:1)
variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:4)
Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:3)
nam prolixior ab omnibus improbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 2:5)
Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 1:3)
haud facile quis dispexerit illa in cognitione mentem principis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장5)
Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum adsumeretur, eo ipso superbam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장2)
dispiceret quisque merita tardeque concederet quod datum non adimeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장10)
dispecta est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 6:1)
Conciliato populi fauore temptauit per partem tribunorum, ut sibi Aegyptus prouincia plebi scito daretur, nanctus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum socium atque amicum a senatu appellatum expulerant resque uulgo inprobabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 11장 1:1)
sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane etiam uulgo existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 7장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION