라틴어 문장 검색

mox et triformis angelorum trinitas senis revisit hospitis mapalia, et iam vietam Sarra in alvum fertilis munus iuventae mater exsanguis stupet, herede gaudens, et cachinni paenitens.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 11)
Hic undique clamor dissensu vario magnus se tollit in auras haud secus atque alto in luco cum forte catervae consedere avium piscosove amne Padusae dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 16:6)
si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:11)
inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro, quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit, subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae, colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 12:1)
at hinc teneros caveae dissensus ephebos concitat, exclusaeque exspectant praemia matres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권139)
"Amazonio Scythiam fervere tumultu lunatumque putes agmen descendere, ubi arma indulget pater et saevi movet ostia Belli, nec varius fremor aut studia in contraria rapti dissensus, ut plebe solet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권76)
insanis lymphatam horroribus urbem scindunt dissensu vario Luctusque Furorque et Pavor et caecis Fuga circumfusa tenebris, bellum intrasse putes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권244)
audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi uulgi indocti captis hostibus insultantis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION