라틴어 문장 검색

Raptim denique paupertina Milonis cenula perfunctus, causatusque capitis acrem dolorem, quem mihi lacrimarum assiduitas incusserat, concedo cubitum venia facile tributa, et abiectus in lectulo meo quae gesta fuerant singula maestus recordabar, quoad tandem Fotis mea, dominae suae cubitu pro- curato, sui longe dissimilis advenit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:1)
Hic aut aliter, quamvis dissimili modo, in regia potestate sanctae rudimenta scripturae, divinitus instinctus, praesumpsit incipere in venerabili Martini solemnitate.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:4)
magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:1)
Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 4:2)
Cicero autem, inquit, cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum 'debet' in pecunia ponit, in gratia ' habet' subicit pro debet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 7:1)
Quid ergo nos ab immortalibus dissimile ius expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 9:5)
Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 4:1)
Dimidium librum legi " aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 1:1)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:2)
potest enim qui vitiosus est non morbosus esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:4)
Hoc, inquit, enthymema nequam et vitiosum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 28:1)
sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:4)
Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento usum, ἀμφισβητούμενον ἀντι` ὁμολογουμένου posuisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 1:1)
Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION