라틴어 문장 검색

Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum, non in renovandis corporibus individuorum (id enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur corpora coelestia accuratiores in hec inferiora habere influentias quam revera habent), sed tantum in summis et massis rerum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:3)
anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
(불가타 성경, 집회서, 16장31)
Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.
(불가타 성경, 나훔서, 2장11)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장24)
nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor illuxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:38)
eae vero, quae gignunt, inbecillos vixque vitales edunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장43)
eae uero, quae gignunt, inbecillos uixque uitales edunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 14:2)
eae vero quae gignunt, imbecillos, vixque vitales edunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 14:2)
cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
Haec fatus propere flavis e crinibus unum concussa cervice iacit missoque volentem vitali fulgore ferit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix21)
vitales utrimque duas, quas mitis oberrat temperies habitanda viris;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:146)
sed impetum eius, multum prius laudata magnitudine animi, attinuere senatores, dissolutionem imperii docendo, si fructus quibus res publica sustineretur deminuerentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장2)
nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus et quod plerique ignari etiam conscios impediebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장4)
cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장4)
Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION