라틴어 문장 검색

Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
Viri autem quamplurimi sudore et calore deficientes, aperto ore et faucibus hiantes, aerem tenuissimum captabant ad medicandam sitim:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:7)
Hi fratrum voce audita adhuc viventium, certabant vehementi studio scalam ascendere et urbem intrare, donec prae nimia pressura et pondere, moenia antiqua et inveterata, dissolutis saxis cum caemento, scissa sunt et diruta, sicque scala, retinaculo carens, prorsus humi corruit cum viris adhuc in ea consistentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:2)
et sic igne infixos et aridae materiei inhaerentes, a levi aura tenuis flamma suscitabatur, quousque vires acquirens, saccos funesque consumpsit, et rursus impetus muros et moenia minuebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:6)
quarum intolerabili et crebro impetu graviter machina concussa et attrita est, ejusque compagines dissolutae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:3)
Quapropter aliquantum cor ejus immutatum est, et renes ejus dissoluti, eo quod pauci viri secum remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:7)
Tot itaque millibus et tentoriis, tot diversis hostium armaturis visis, Tankradus non modica angustia coepit aestuare, eo quod tenuis sibi virtus esset militum Gallorum ad occurrendum et resistendum tot Turcorum adunatis et innumeris legionibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:2)
Et alibi, "Pigredo immittit saporem et anima dissoluta esuriet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 39:6)
Non possembeneficia, que consecuturi sumus enarrare, nec lingua mea tibi aliqua tenuis explicare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 19:5)
et opima hostia praedicatur, quae non sit tenuis, non sit exilis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:7)
Ideoque Esau laxatis virtutis suae nexibus dissolutus est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:14)
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo, honestus advena salutatum introieris primitus, tamquam exoptatus suscipieris, et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus, summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 12:1)
tenues vero, quibus exiguae vires erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:3)
quos laminarum circuli tenues, apti corporis flexibus ambiebant, per omnia membra diducti, ut quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret, iunctura cohaerenter aptata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 8:2)
qui clamor ipso fervore certaminum, a tenui susurro exoriens, paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum, cautibus illisorum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 43:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION