라틴어 문장 검색

Omnis namque probitas ex avaritiae admixtione supprimitur, et multa inter homines toleratur improbitas, si largitatis inveniatur pulchritudine decorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:15)
Ait enim quod talis domina nimis in suo fuit mandato severa, quae ipsum non erubuit iniqua sententia supprimere qui penitus se illius subiugavit arbitrio, et cui spem sui porrexit amoris, quum eum sibi sponsione ligavit quam nulli probae feminae licet sine causa frustrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 3:2)
Immo quamvis in masculis propter sexus audaciam amoris vel luxuriae toleratur excessus, in mulieribus creditur damnabile crimen et eius inde fama supprimitur, et ab omni sapientia meretnix illa iudicatur immunda et contemptui prorsus habetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 13:2)
Sed vix contingere posset quod una mulier [in] morum probitatem vel pulchritudinis formam laudaret alterius, et, si laudare contingat in uno, in alio statim detractionis verba subiunget, quae praemissas valeant supprimere laudes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 30:1)
Nam si te facit regis gratia carere coelestis et omni te penitus vero privat amico et huius saeculi cunctos subducit honores, omnisque famae laudabilis per eundem supprimitur aura, ac sui voracitate divitias devorat universas, et ex eo, sicut superius narratur, mala cuncta sequuntur, cur stulte quaeris amare, vel quod inde posses acquirere bonum, quod tibi valeret tot incommoda compensare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:7)
mallet que amici participari doloribus, quam parricidae gaudiis honoribus que dissolvi?
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:40)
Sunt quidam ex naturali conspersione iracundi, qui tamen ita hanc comprimere et temperare soliti sunt passionem, ut in quinque quibus, teste Scriptura, amicitia dissolvitur atque corrumpitur, numquam prosiliant;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:38)
illa nobis quinque, quibus amicitia sic laeditur ut dissolvatur, velim nobis enuclees, ut eos, qui nullo modo eligendi sunt in amicos, cavere possimus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:58)
qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:3)
si a te in aliqua sententia vel disputatione dissenserit, non his amicitiam aestimes dissolvendam.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:11)
Qui conviciatur autem amico, dissolvit amicitiam.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 1:1)
Ultimum illud quod dissolvitur amicitia, plaga dolosa est, quae non est aliud quam occulta detractio.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:13)
Is igitur tibi eligendus est in amicum, quem non iracundiae furor inquietet, non instabilitas dividat, non conterat suspicio, non verbositas a debita gravitate dissolvat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:1)
Sunt alia vitia pro quibus amicitiam non rumpendam, ut diximus, sed paulatim dissolvendam iudicamus;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:16)
Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION