라틴어 문장 검색

Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 49:1)
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:5)
Nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 217:6)
nihil tam praepostere, tam incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non possimus somniare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 217:6)
omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 16 2:1)
ego vero istum ἀπολογισμο`ν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:9)
praeposteros habes tabellarios ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 1:1)
quod quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam iam (mox referam me ad ordinem), haec primum conclusio quam habeat vim considera:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:17)
quaerit audiente p. R., qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:6)
In hoc balinea meritoria tria, magna commoditas, si forte balineum domi vel subitus adventus vel brevior mora calfacere dissuadeat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:4)
succurrit quod praeterieram et quidem sero, sed quamquam praepostere reddetur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 27:3)
Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempestiva et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 3:1)
Pudor est qui suadeat illinc, hinc dissuadet amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:11)
Dissuadere licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:5)
), et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, quique suis frustra bellum dissuaserat augur, Astylos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION