라틴어 문장 검색

Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:3)
multorum etiam nerui distenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:7)
Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:1)
At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:1)
Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:4)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:1)
At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:5)
Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 11:1)
Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:1)
Oculus quoque curationi neque exiguus neque concauus satis oportunus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:4)
Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:1)
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:3)
eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concaui species.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 21:4)
Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:5)
Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION