라틴어 문장 검색

Magnis itaque curis exemptus et distorquentibus mentem nihil sperat aut cupit nec se mittit in dubium suo contentus.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:4)
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 200:1)
Quid si propter usuram vel milensimam valetudinarius faenerator distortis pedibus et manibus ad computandum non relictis clamat ac per vadimonia asses suos in ipsis morbi accessionibus vindicat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:2)
uterque tacitus ora pudibunda obtegit furtimque lacrimas fundit, in tantis malis quid est pudendum?
(세네카, Hercules Furens 17:33)
sequitur et Bacchas lacer Pentheus tenetque saevus etiam nunc minas, tandem, vocatus saepe pudibundum extulit caput atque ab omni dissidet turba procul celatque semet (instat et Stygias preces geminat sacerdos, donec in apertum efferat vultus opertos) Laius - fari horreo:
(세네카, 오이디푸스 7:44)
taceo femur aridum ac pandum, genua vasta poplites delicatos, crura cornea vitreos talos, parvos digitos pedes grandes, cumque distortis horreat ita liniamentis perque multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque nec portatus sedeat 3 nec sustentatus incedat, verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:3)
vincitur, areanis effert pudibunda tenebris Deidamia gradum, veniae nec protinus amens credit et opposito genitorem placet Achille.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:117)
"exoritur pudibunda dies, caelumque retexens aversum Lemno iubar et declinia Titan opposita iuga nube refert, patuere furores nocturni, lucisque novae formidine cunctis, quamquam inter similes, subitus pudor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권122)
sic urget, et ultro vitantem aspectus etiam pudibundaque longe ora reducentem premit adstridentibus hydris intentatque faces;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권265)
Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION