라틴어 문장 검색

Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:9)
Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium conputarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 8:1)
confirmatio papae Innocentii tertii 30 martii anno Domini 1215] confirmavimus, et eam obtinuimus a domino papa Innocentio tercio confirmari;
(Magna Carta 3:4)
nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6935)
et imitatus est Homerum, qui post ius iurandum Menelai Alexandrum quasi fervidum et adulescentem inducit exclusum et Priamum adhibitum ad foederis confirmationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2123)
sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 44:2)
sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 80:3)
nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur, ostendit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 41:2)
ea autem et confirmationem et reprehensionem quaerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:4)
Tum Crassus 'non in hac' inquit 'una, Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium deminutae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:1)
deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:7)
Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 4:4)
ut distributiones, ut genera partium generumve partes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:6)
Nam aut temporum servantur gradus aut generum distributiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:3)
P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi valet - is enim est initiis et perorationibus concitandus - secunda narratio et tertia confirmatio fidem facit orationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION