라틴어 문장 검색

inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 17:1)
sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 44:2)
haec est nec omnia spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 96:4)
utitur explicatione naturae, ut pellaturmortis et religionis metus124 15sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)189)
de eorum explicatione naturae 124 15 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)465)
Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:1)
est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam explicatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:5)
nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur, ostendit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 41:2)
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:1)
Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca dicemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:3)
Tum Crassus 'non in hac' inquit 'una, Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium deminutae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:1)
deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:7)
ut distributiones, ut genera partium generumve partes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:6)
Nam aut temporum servantur gradus aut generum distributiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:3)
P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION