라틴어 문장 검색

disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse quantae videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 3:3)
Sole occaso non insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 11:1)
Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ̓Οδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 6:2)
Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 13:1)
Neque ipse consensus ejusque diuturnitas magni prorsus aestimandus est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:34)
ita ut nullum incendium, nullum pondus aut depressio, nulla violentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis possit redigere aliquam vel minimam portionem materiae in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:3)
Namque uetustatem qui spreuerit ob nouitatem, Alterius zeli uice debet obire cameli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:23)
quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:5)
Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:2)
Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate laeteris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:4)
at hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:6)
Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutauerint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:3)
Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, uoluntas amplectitur, contraque illud quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum cohercet uoluntas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:20)
minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:3)
Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION