라틴어 문장 검색

A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 8:1)
Sed hic melior Veis in capta urbe consenuit et mox supplices de hoste Gallo vindicavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 4:2)
Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 5:2)
Unde iudiciariis legibus divulsus ab senatu eques nisi ex avaritia, ut vectigalia rei publicae atque ipsa iudicia in quaestu haberentur?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 9:1)
Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 42:1)
Denique cur homines tantos natura parare non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla, si non, materies quia rebus reddita certast gignundis, e qua constat quid possit oriri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:7)
nam communibus inter se radicibus haerent nec sine pernicie divelli posse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:15)
ipse parvo viatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:5)
totaque discors Machina divulsi turbabit foedera mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:31)
sed caeca iuventus Consilii, vastos ambit divulsa penates, Et nusquam totis incursat viribus agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:25)
nam de eius interitu cogitat, cuius paulo ante amore deperibat, ut non potui abreptum divellere corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6638)
simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2201)
divellimur sic dixit, quasi accuset, quod non perierint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4344)
nam alibi ait 'non potui abreptum divellere corpus'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 43613)
utrumque in Aeneam, ut postea ait non potui abreptum divellere corpus et cetera:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5633)

SEARCH

MENU NAVIGATION