라틴어 문장 검색

sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio, oratorem esse virum bonum divendi .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 50:3)
Nam tempore episcopatus eius, hostilis Merciorum exercitus Penda duce Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque deuastans peruenit ad urbem usque regiam, quae ex Bebbae quondam reginae uocabulo cognominatur, eamque, quia neque armis neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI.3)
ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:1)
pecunia a patre exacta crudeliter, ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti relegatus devio quodam tugurio viveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 157:1)
tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 653:1)
divendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 219:1)
Hannibal Sagunto capto Carthaginem novam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus Hispani generis milites convocat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 203:1)
ubi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos devastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 107:1)
at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 571:1)
caudinus Samnis gravius devastatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 251:1)
ibi partim divendita partim divisa praeda, consilium habitum, quid deinde faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION