라틴어 문장 검색

qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:2)
aut certe illud est, quod tria haec numina, licet divisa imperia teneant, videntur tamen invicem regni totius habere potestatem, sicut et ipsa elementa quae retinent physica inter se quadam ratione iunguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1332)
Nunc in tres partes omnem hanc materiam dividam.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 15:2)
tunc in eo loco, qui locus dividit quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum oculi signeturque ex eo centro rotunda circinatio tam magna in diametro, quam una pars ex octo partibus est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장25)
Dempta abaci crassitudine dividatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo folio detur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장33)
sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:2)
Hos inquit tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:15)
summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 545:1)
sin autem amplior erit magnitudo theatri, tunc altitudo dividatur in partes IIII, uti tres efficiantur regiones cellarum transverse designatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장7)
in tribus namque cohortibus praefati regis satellites prudentissime dividebantur, ita ut prima cohors uno mense in curto regio die noctuque administrans commoraretur, menseque finito et adveniente alia cohorte, prima domum redibat, et ibi duobus, propriis quivis necessitatibus studens, commorabatur mensibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 100 105:3)
sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 7:3)
quippe in regiones quattuordecim Roma dividitur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장6)
In tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:6)
Erectio autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda, uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum orthogonium describitur, sic id habeat responsum, id est uti dividatur longitudo in partes V, earum trium extollatur caput cocleae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장19)
'Studiosi tres', in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION