라틴어 문장 검색

" Relevi dolia omnia, omnes serias;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 181)
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:9)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
audiat Lyde scelus atque notas virginum poenas et inane lymphae dolium fundo pereuntis imo seraque fata, quae manent culpas etiam sub Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 115)
"quodsi pudica mulier in partem iuvet domum atque dulcis liberos, Sabina qualis aut perusta Solibus pernicis uxor Apuli, sacrum vetustis exstruat lignis focum lassi Sub adventum viri claudensque textis cratibus laetum pecus distenta siccet ubera et horna dulci vina promens dolio dapes inemptas adparet:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 28)
hic tertius December, ex quo destiti Inachia furere, silvis honorem decutit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 112)
non pati aetatem, quod in dolio placuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:7)
Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:3)
Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 24:2)
" qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:5)
Utrum lagonam an dolium impleas vino, nihil refert;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 15:2)
immo, puto, ad id non accedes, ex quo tibi aliquid decuti doles !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:6)
dolia virgineis idem ille repleverit urnis, ne tenera assidua colla graventur aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 128)
dum modo purpureo spument mihi dolia musto, et nova pressantis inquinet uva pedes, quod superest vitae per te et tua cornua vivam, virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1711)
trahit ocius ensem Bistonium Tydeus, Mavortia munera magni Oeneos, et partes pariter divisus in omnes hos obit atque illos ferroque micantia tela decutit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권232)

SEARCH

MENU NAVIGATION