라틴어 문장 검색

sic tamen quod nec ossa tumultuarii caespitis mole tumulabant, quibus nec elutis vestimenta nec vestitis sepulchra tribuebant, iuste sic mortuis talia iusta solventes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 8:2)
nunc ignes saepe 4 flammati caducas culminum cristas superiecto favillarum monte tumulabant;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 3:4)
"at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses Sidonii, sed magna sinu Natura soluto, ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu, sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus nosse tuos, caeloque et vera monentibus aris concilies, et quae populis proferre parabas, me doceas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권142)
"scilicet egregius sudor memorandaque virtus hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos exsequiis lacrimandus eat mollique feretro infandam eiectans saniem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권53)
"sociis hoc subdere flammas, hoc tumulare suos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권71)
Cuius corpori tumulando praeparauerant sarcofagum lapideum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:14)
Dolantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:16)
Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:18)
et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:7)
egone hoc si efficiam plane, ut concubinam militis meus hospes habeat hodie atque hinc Athenas avehat, hodie hunc dolum dolamus, quid tibi ego mittam muneris!
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 3113)
Edepol haud dicam dolo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 286)
cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장7)
Cum autem habita erit ratio macerationis et id curiosius operi praeparatum erit, sumatur ascia et, quemadmodum materia dolatur, sic calx in lacu macerata ascietur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION