라틴어 문장 검색

Est enim, ait, regressus ad amicum, excepto convicio, et improperio et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:12)
Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 1:5)
Ultimum illud quod dissolvitur amicitia, plaga dolosa est, quae non est aliud quam occulta detractio.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:13)
Plaga certe dolosa, plaga serpentis et aspidis mortifera:
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:14)
convicia scilicet et improperium et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:36)
Postquam turba furens, gens dissona, concio discors, Plebs dispar, populus deformis sedibus illis Insedit, dum murmur adhuc percurreret aures, Dans tumidas uoces et uerba loquencia fastus, Allecto prorumpit in hec:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:1)
In pharetris sua tela gerens arcuque doloso Fraus armata furit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:6)
Degeneri pugna, seruili Marte, doloso Insultu, belli furias mollitur in hostem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:13)
Illic camelus strumoso corpore deformis, quasi servus emptitius, hominum usibus ministrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:147)
Illic ursa, per portas narium fetus enixa deformes, ipsos stylo linguae crebrius delambendo monetans, meliorem ducebat in formam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:155)
cujus vultum miserata deformem, quasi ad me crebrius declamantem [0442D], humanae speciei signaculo sigillavi, eamque honestis figurarum orphanam ornamentis, melioribus formatis vestibus honestavi?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:9)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Duo igitur Dionae dati sunt filii, discrepantia generis disparati, nascendi lege dissimiles, mox titulis discrepantes, artificio deformes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:48)
Tunc illi quibusdam prooemiis sua illicientes [0477B] instrumenta, vocem deformiter uniformem, dissimilitudine similem, multiformi modulo picturabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:15)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION