- 문장 검색

라틴어 문장 검색

item quae erunt a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장47)
quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장50)
Scapis columnarum statutis capitulorum ratio
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장17)
Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장28)
Capitulis perfectis, deinde scapis> columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)
summum, quantum imus scapus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장45)
doricarum autem et corinthiarum quae sint proportiones, insequenti libro explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장71)
nunc hoc volumine de doricis corinthiisque constitutis et omnibus dicam eorumque discrimina et proprietates explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말6)
Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장1)
et primum Apollini Panionio aedem, uti viderant in Achaia, constituerunt et eam Doricam appellaverunt, quod in Dorieon civitatibus primum factam eo genere viderunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장11)
cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장13)
ita dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestare coepit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장14)
posteri vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnae doricae, ionicae novem constituerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장18)
Sunt autem, quae isdem columnis inponuntur, capitulorum genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed ipsorum vocabula traducta et commutata ex corinthiis et pulvinatis et doricis videmus, quorum symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae subtilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장39)
ita divisiones triglyphorum et oparum tignorum dispositione et intertignium habere in doricis operibus coeperunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION