라틴어 문장 검색

Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
Matutino me multis holeribus onustum proxumam civitatem deducere consuerat dominus atque ibi venditoribus tradita merce dorsum insidens meum sic hortum redire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:2)
Nec miles ille familiarem cohibere quivit insolentiam sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:6)
Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 8:3)
Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:2)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:2)
Conus tamen et unio radiorum eadem sunt, sed ipse motus auget operationem caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:3)
si pro certo inveniatur, quod cum fit fluxus ad littora adversa tam Floridae quam Hispaniae in Mari Atlantico, fiat simul fluxus ad littora Peruviae et juxta dorsum Chinae in Mari Australi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:3)
Quod utcunque verum esse possit, manifestum est majora corpora non bene aut distincte cerni nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis objecti ad nonnullam distantiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:6)
Etenim conus erectus juvat ad condensationem vaporum in alembicis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:4)
at conus inversus juvat defaecationem sacchari in vasis resupinatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:5)
Cuius premorso letali uulnere dorso:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:9)
Cuius post dorsum clamatur:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:9)
Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam ".
(불가타 성경, 나훔서, 1장13)
Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsum rebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION