라틴어 문장 검색

sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 10:2)
Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus recepisset;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 11:1)
Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex aerario ferret, verecundia ipsius obsequio senatus opus fuit in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse non obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:3)
neque enim ratio operis excussa est - amplius centies hausit:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 1:1)
nisi illos ex tuo ingenio iudicas, Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 112)
Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgatus sim.
(세네카, 행복론, Liber IV 173:1)
C. Caesar, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 66:1)
Quanta luxuria erat, cui centiens sestertium egestas fuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 72:1)
Sestertium centiens aliquis extimuit et, quod alii voto petunt, veneno fugit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 72:3)
similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam, eo magis quod tantae summae rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 704:1)
summam omnis captivi auri argentique translati sestertium milliens ducenties fuisse Valerius Antias tradit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 490:1)
sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 533:2)
abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi, quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 431)
siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 264)
liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2296)

SEARCH

MENU NAVIGATION