라틴어 문장 검색

Cogitet ergo prudentia vestra super loquentis comitis fide atque devotione, et ei digna suis meritis responsa retribuat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 1:12)
Illa quidem plebeia esset vere beata, quae comitis digna reperiretur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 2:2)
Sed vos attente inspicite qua reperiatur laude vel praemio dignus comes vel marchio, qui plebeiae deposcit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 2:3)
Gaudeo ergo si comitis amore digna reperiar;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 2:5)
Plebeia ergo in amoris curia aequali cum comite vel comitissa meruit ordine permanere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 3:7)
Illustri feminae ac sapienti M. Campaniae comitissae mulier nobilis A. et comes G. salutem et quidquid in orbe iucundius.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 21:1)
Sed comitum vulgus diversis membra fatigant Ludis, et vario lascivit mobile saltu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:3)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 19:1)
Jamque acies inter medias sese arduus infert Pygmeadum ductor, qui majestate verendus Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:3)
Pygmeadum saevit, mediisque in millibus ardet Ductor, quem late hinc atque hic pereuntia cingunt Corpora fusa gruum;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:3)
Habebit autem Antichristus magos, maleficos, diuinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indiuisi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:31)
Videtis quomodo virtutes auferre nituntur e mundo, qui comitem illarum sollicitudinem e medio tollere non formidant.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:38)
Optimus itaque comes amicitiae verecundia est;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:10)
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa, Materia, motu, sensu, ductore, ministro, Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum Prodeat exterius, nullo mediante patrono, Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto Pectore procedit quicquid procedit in esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION