라틴어 문장 검색

Ad hanc inventionem hae duae causae convenerunt, licet propter aliud incoeptae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:21)
Utraeque itaque causae, ex quibus illa inventio contingit, ad illud spectabant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:1)
Quadam ergo die, dum sub mirae altitudinis et extensae nimis latitudinis umbra pini sederemus et amoris essemus penitus otio mancipati eiusque suavi et acerrimo disputationis conflictu studeremus investigare mandata, duplicis dubitationis nos coepit instigare discretio et laboriosi fatigare sermones, an scilicet inter coniugatos verus amor locum sibi valeat invenire, et an inter amantes vigens sit zelotypia comprobanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 23:1)
Unde non credo ipsos Deum maiori voluisse carnis abstinentia colligare et duplici eos sarcina fatigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:4)
Res enim pluries quam semel a quocunque petita carissimae videtur emptionis iure deberi, et ideo meae potius quam suae debetis petitioni favere, quia quod peto unica sibi, mihi vero duplici ratione debetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:11)
Quod autem dicitis magis vos debere quod petitis impetrare, quia duplici vobis illud esse iure debitum enarratis, non potest iusta ratione defendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:7)
Ipsius enim amoris naturali ac generali traditione docemur, neminem posse vere duplici amore ligari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:3)
Et ideo inventio ipsius sermonis aequivoca actus comparationis excludit et sub diversis ea facit speciebus adiungi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:5)
Sed chirothecam non est habere possibile, nisi contra duos milites pugnando fortissimos in duplicis pugnae agone obtineas."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:13)
Duplici ergo ratione inurbane conaris regiam mihi contradicere mensam."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 10:4)
Nemo duplici potest amore ligari. IV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 22:3)
Haec igitur nostra subtiliter et fideliter examinata doctrina, quam tibi praesenti libello mandamus insertam, tibi duplicem sententiam propinabit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:1)
Dispar natura, dispar substancia, forma Discors, esse duplex hominis concurrit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:17)
Qualiter assumat contencio robur utrinque, Cum lex rixatur socie contraria legi, Vel contra scriptum discors sentencia pugnat, Vel parit in scripto dubium sentencia duplex, Vel quando nomen describi possit ut ipsum Nominis ambiguum descriptio certa resignet, Vel cum jure loci, persone, temporis ipsa Questio transfertur, alios motura tumultus, Vel si contendat contencio nescia certe Legis et a simili rationis robora firmat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:22)
Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem, Grammaticae leges ampliat ille nimis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION