라틴어 문장 검색

Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:1)
quod ramis pia germinat Damascos, et quod percoquit ebriosa Caunos, largis gratuitum cadit rapinis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres6)
ille eam rem adeo sobrie et frugaliter accuravit, ut ad alias res est impense inprobus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 197)
si quam rem accures sobrie aut frugaliter, solet illa recte sub manus succedere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 11)
atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam, sic ei procedit postprincipio, denique si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit, sin autem frugist, eveniunt frugaliter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 12)
Qui ebriosa autem Catullum dixisse putant aut ebrioso, nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION