라틴어 문장 검색

necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli ore cum pascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 42:7)
cum igitur offa cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 106:15)
nunc vero inclusa in cavea et fame enecta, si in offam pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo auspicari solitum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 108:5)
cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (ὀψιμαθεῖσ autem homines scis quam insolentes sint) ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:2)
exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 23 1:6)
"aut quantas robusti carminis offas ingens, ut par sit centeno gutture niti?"
(페르시우스, 풍자, satire 53)
Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, Ingeniique vocas carmen inertis opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 151)
Vivit edax vultur ducensque per aera gyros Miluus et pluviae graculus auctor aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 619)
tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 104)
omnia purgat edax ignis vitiumque metallis excoquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권527)
virus edax superabat opem, penitusque recepta ossibus et toto corpore pestis erat, sanguine centauri Lernaeae sanguis echidnae mixtus ad auxilium tempora nulla dabat, stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권245)
Pulmonibus errat ignis edax imis perque omnes pascitur artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:20)
"Eripiam, nec me patiente cremabit ignis edax nemorum partes et membra meorum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:6)
Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas, omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi paulatim lenta consumitis omnia morte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:10)
nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae non dabit absumptis per longum viribus aevum naturaeque suum nutrimen deerit edaci, non feret illa famem desertaque deseret ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION