라틴어 문장 검색

hic fixa volucris Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:6)
Pygmeadum saevit, mediisque in millibus ardet Ductor, quem late hinc atque hic pereuntia cingunt Corpora fusa gruum;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:3)
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver Motu aegro vix dum redivivos erigit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:4)
multo hic stagnantia fuco Moenia flagrantem liquefacto suphure rivum Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis, Ut toti metuas tabulae, ne flamma per omne Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:2)
Uncta, nigens oleo, formae quibus esse rotundae Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:1)
cum haec amicitia ad quam hic paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:17)
Sic operi proprio pictura fideliter heret, Vt res picta minus a uero deuiet esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:6)
hec disputat, impetrat illa Omne quod esse potest:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:3)
Sed tamen hoc superest quod mentem concutit, obstat Proposito, uexat animum, concepta retardat, Quod tanti uires operis, tot pondera rerum Tantum nescit opus, operas suspirat ad istas Nostra manus, que sic hominem conducit ad esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:13)
Semper ad esse mouet, sed nunquam permouet illum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:15)
Ejus ad esse ualet nec ad eius preualet ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:16)
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa, Materia, motu, sensu, ductore, ministro, Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum Prodeat exterius, nullo mediante patrono, Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto Pectore procedit quicquid procedit in esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:26)
Subiecti senio non deflorata iuuentus Formarum, formas semper facit esse puellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:5)
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)
Corpus ad esse suum uocat artis regula nostre;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION