라틴어 문장 검색

Caesar excussis probationibus centurionem exauctoravit atque etiam relegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:1)
"blande et quiete efflagito quod sponte obire debeas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.21)
furebat fervidus iudex avaro spiritu, promissa solvi efflagitans.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.52)
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:6)
si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam si moribus incompositus, cum convicio efflagitat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 260:3)
Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:2)
Quia iustitia vestra iure fit universitati per complura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen vestrum libens et avidus emitto, quam primum ambiens me discussionis, illos simultatis onere laxari;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 1:1)
mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula, sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur, altera ex parte frater meus Domnicius, 3 homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:1)
"Martius inferias et saeva efflagitat anguis sacra:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권271)
immemores sacramenti licentia sua se ubi velint exauctorent, infrequentia deserantur signa neque conveniatur ad edictum nec discernatur interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non ordines servent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 491:1)
ceterum super eam cladem quae in Lucanis accepta erat volonum quoque exercitus, qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat, velut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 307:1)
ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 10:2)
in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 6:1)
postero die contione advocata de rebus ab se gestis et de iniuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suae victoriae fructu se fraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 458:1)
inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 484:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION