라틴어 문장 검색

" Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.
(세네카, 행복론, Liber VII 39:1)
hic effringit, hic transilit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 134:2)
anus et mulierculae sunt, quae lacrimis nocentissimorum moventur, quae, si liceret, carcerem effringerent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:4)
Effregit domum suspensa manu;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.34)
effregit ecce limen inferni Iovis et opima victi regis ad superos refert, parum est reverti, foedus umbrarum perit:
(세네카, Hercules Furens 1:23)
utinam liceret stipite ingesto impiam effringere animam quale Amazonium malum circa nivalis Caucasi domui latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:43)
effringe pectus corque tot scelerum capax
(세네카, Phoenissae 162:1)
sed fas est praesule deo vobis inter eos et rempublicam mediis animo quietiora concipere,1 quia, etsi illi veterum finium limitibus effractis omni vel virtute vel mole possessionis turbidae metas in Rhodanum Ligerimque proterminant, vestra tamen auctoritas pro dignitate sententiae sic partem utramque moderabitur ut et nostra discat quid debeat negare cum petitur et poscere adversa desinat cum negatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 5:1)
sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut ambustam murorum faciem 1 aut putrem sudium cratem aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:1)
alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:2)
"non prius, effracto quam misceat ossa cerebro, absistet, video, moriturum auferte Lacona."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권315)
iamque inflexo Tritonia patre venerat et misero decus immortale ferebat, atque illum effracti perfusum tabe cerebri aspicit et vivo scelerantem sanguine fauces - nec comites auferre valent - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권344)
ruit haud alio quam celsa fragore turris, ubi innumeros penitus quassata per ictus labitur effractamque aperit victoribus urbem, cui super adsistens
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권247)
Vix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta impulit adiuvitque rogi discordis hiatus, et vigilum turbata quies, quibus ipse malorum Angebat simulacra sopor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권224)
quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 308:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION