라틴어 문장 검색

dicentes: " Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum;
(불가타 성경, 집회서, 2장22)
Alexandrini eo loco castellum magnis munitionibus multisque tormentis confirmarunt atque egestis ex mari lapidibus libere sunt usi postea ad mittenda navigia.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:7)
Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 49장4)
Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 15장1)
quod superat, fluvius devexa rupe volutus egerit et campi dorsa recurva petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus24)
per quinque recurrens ostia barbaricos vix egerit unda cruores, confessusque parens Odothaei regis opima rettulit exuviasque tibi.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:382)
omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebras subterraneis animalibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:2)
Sed si velis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 19:1)
si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:6)
famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:5)
Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:2)
Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, eum tertium egerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:1)
quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,nec siccitatibus abolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 4:2)
tum rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti- natum large contegi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 4:3)
Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION