라틴어 문장 검색

Nam, si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate consumitur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:2)
"Qui diligit epulas, in egestate erit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 44:2)
"Si hec fecetiasquia nemo iustus esse potest, qui mortem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea, que sunt hiis contraria, equitati anteponit," utidem Tullius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:35)
etsi ipsa crimen sit, alios ad egestatem redegit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:16)
Norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera, saepe ad ultimam egestatem provincias contrusisse, quae res (ut docebitur postea,) penitus evertit Illyricum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 3:1)
Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 3:1)
Quibus hebetatis parumper, reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione protenta, validius imminens miles, fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus, magniloquentia socordi coalitus, propinquante iam vespera, cessisset incondite.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 6:2)
Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat, interfici debere pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:2)
pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.
(아풀레이우스, 변명 19:10)
apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est, apud Athenienses catos Meletides fatuus.
(아풀레이우스, 변명 23:7)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
Is demum infortunatus est homo, Pauper qui educit in egestatem liberos, Cui fortuna et res ut est continuo patet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 23:3)
Hoc omittunt complures, non tam socordi quam aversatione quadam ne se contristent si res nimio plus accisas deprehenderint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:10)
Fodinae enim fallaces sunt et sumptuosae, et spe pulchra lactentes colonos reddunt circa alia socordes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:38)
Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum, id quod tractu temporis egestatem publicam parit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION