라틴어 문장 검색

3. Ecce igitur quod per litteras vestras meique nepotis nec non aliorum quamplurium amicorum, significatum est michi per ordinamentum nuper factum Florentie super absolutione bannitorum quod si solvere vellem certam pecunie quantitatem vellemque pati notam oblationis, et absolvi possem et redire ad presens. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 86:1)
nunc quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis officiis, ita tamen ut tibi nolim molestus esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 56 1:3)
IN Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 2:1)
Quid me felicem totiens iactastis, amici?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 21:1)
ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum cautum meum consilium defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:1)
Quin etiam in hac novissima valetudine, veritus ne forte inter quinqueviros crearetur, qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constituebantur, cum illi tot amici senes consularesque superessent, me huius aetatis per quem excusaretur elegit, his quidem verbis:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 9:1)
ubi sane vianti moram non veredorum paucitas sed amicorum multitudo faciebat, quae mihi arto implicita complexu itum reditumque felicem certantibus votis conprecabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:2)
hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phoebum vocabat ipse a nobis vatis Odrysii nomine acceptus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:2)
Vos modo proposito dulces faueatis amici, neue neget quisquam me duce se comitem, aut si quis uini certamen mite recusat, fallat eum tecto cara puella dolo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 66)
Agorastocles ta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius, praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 11)
primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate in primisque me deIectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 2 3:5)
primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 1:3)
"me Pirithoi temerarius ardor temptat et audaci Theseus iuratus amico, me ferus Alcides, tunc cum custode remoto ferrea Cerbereae tacuerunt limina portae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권26)
nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua depereat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 12:4)
Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quo modo habere poteram ea mihi optantem.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION