라틴어 문장 검색

ac voluntates humane, quibus inest ex natura libertas, etiam inferioris affectus inmunes quandoque aguntur, et obnoxie voluntati eterne sepe illli ancillantur ignare.
(단테 알리기에리, Epistolae 32:7)
Nam sepe quis in reprobum sensum traditur, ut traditus faciat ea que non conveniunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 56:13)
et propter hoc munuscula mea sepe multum conspexi et ab invicem segregavi, nec non segregata percensui, digniusque gratiusque vobis inquirens. 11.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:3)
Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis estendere veritates. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:6)
Hominibus nanque rationis intuitu voluntatem prevolantibus hoc sepe contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:10)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
"Et si qui infirmior malo pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:5)
"eiero," inquit "iniquus est";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:4)
cum esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:5)
aut sepe densa corpus abstrusum tegam.
(세네카, Phoenissae 367:1)
Scimus in illa terra leonem visum, in qua si fractam aperuit, sepem tamen non transivit nec fructum comedit, et vivat leo qui iam ad eam gressum suum non retorquet.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:33)
Si omnia propter diabolum instituta et ex diaboli rebus instructa monstravimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est vel deo displicet),hoc erit pompa diaboli, adversus quem in signaculo fidei eieramus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:3)
Quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque visu neque conspectu participare debemus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:4)
Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:5)
Sepe fidem falso mendicat inharcia teste, Sepe dolet pietas criminis arte capi.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION