-
Sed dat cuique natura quod conuenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:7)
-
Quia sicut in his quae ex lege credi debent, quae tamen pro se rationem non habent, quaerere rationem stultum est, quia qui hoc facit, quaerit quod impossibile est inveniri, - et eis nolle credere sine ratione haereticum est, sic in his quae non sunt manifesta de se, quae tamen pro se rationem habent, eis velle credere sine ratione philosophicum non est, ideo - volentes sententiam christianae fidei de aeternitate mundi et sententiam Aristotelis et quorundam aliorum philosophorum reducere ad concordiam, ut sententia fidei firmiter teneatur quamquam in quibusdam demonstrari non possit, - ne incurramus stultitiam, quaerendo demonstrationem ubi ipsa non est possibilis, ne etiam incurramus haeresim, nolentes credere quod ex fide teneri debet, quia pro se demonstrationem non habet, sicut fuit mos quibusdam philosophis quibus nulla lex posita placuit, quia articuli legis positae pro se non habebant demonstrationem, ut etiam sententia philosophorum salvetur, quantum ratio eorum concludere potest, - nam eorum sententia in nullo contradicit christianae fidei nisi apud non intelligentes:
- (Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 1 1:1)
-
Illud enim falsum est, quia christianus concedit conclusionem per rationes philosophicas conclusam non posse aliter se habere per illa per quae concluditur, et si concludatur per causas naturales.
- (Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:6)
-
nam in ingenio quoque, sicut in agro, quamquam alia diu serantur atque elaborentur, gratiora tamen quae sua sponte nascuntur.
- (코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 6:2)
-
adice quod poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere velint, relinquenda conversatio amicorum et iucunditas urbis, deserenda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est in solitudinem secedendum est.
- (코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 6:1)
-
sic Catoni seni comparatus C. Gracchus plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, sic utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus.
- (코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 2:2)
-
nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum;
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 3:1)
-
et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem.
- (가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:3)
-
qui receptus sine mora factus, vehementerque elaboratum, ut agger quam maxime munitus esset.
- (프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.38)
-
Etsi ad legiones supplendas, exercitumque conficiendum conflandumque, vehementissime elaboratum, enixeque sudatum fuerat, legiones, tamen, haud suppletae.
- (프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.62)
-
Ut scaphas aut navigia nanciscerentur, incassum elaboratum.
- (프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.47)
-
Ut tot milites haberent Americani, quot Britannos habere jam exploratum compertumque fuerat, vehementissime a Washingtonio fuit elaboratum.
- (프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.41)
-
Pacem concordiamque nos inter et rempublicam Gallicam esse, a me semper fuit elaboratum:
- (프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.44)
-
Ne vita, jure gentium, privaretur vir talis, magnopere a Britannis fuit elaboratum;
- (프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.34)
-
Cum, igitur, Americanos Europaeanis ingenio pares omnino esse certe constet, juvenibus nostratibus certe elaborandum est, ut doctrina, et Scientia eis aequales esse possint.
- (프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.61)