라틴어 문장 검색

is profluente sanguine ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab extremis cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum quo vulneratum militem per eius modi mortis imaginem obisse tradiderat, versus ipsos rettulit eaque illi suprema vox fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 70장2)
et praeclarum in servis auxilium si consensus tantae multitudinis et, quae plurimum valet, prima indignatio elanguescat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장4)
ubi sumptibus exhaustus socordia insuper elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extremum bella civilia ruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장10)
elanguimus, patres conscripti, nec iam ille senatus sumus qui occiso Nerone delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장21)
et obseruatum est sub cuiusque obitum arborem ab ipso institutam elanguisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:6)
Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 21:2)
Ceterum cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 33:1)
Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 15:1)
patria ex oculis acerque laborum pulsus amor segnique iuvat frigescere luctu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 389:1)
haesit uterque polo dubiisque elanguit alis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 549:1)
quoniam ipsorum perversione simul et evasione discussa viscera vestra nimium dilatata frigescent, et corda vestra nimium ferventia contrahentur. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:4)
Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:11)
ubi mox et ipsius et exercitus ardor elanguit, adeo ut vere dictum sit Capuam Annibali Cannas fuisse.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 21:2)
sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 13:2)
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION