라틴어 문장 검색

omnia, quae vel occulte aliquis spiritus, vel palam quilibet suadet amicus referenda sunt, diligenter que inspiciendum, ut quidquid astruitur fundamento conveniat, et quidquid illud excedere deprehenditur, ad eius formam revocandum, et secundum eius qualitatem omnimodis corrigendum non dubites.
(DE AMICITIA, CAPUT XI. Amicitiae fundamentum. 1:3)
quorum primus est electio, secundus probatio, tertius admissio, quartus rerum divinarum et humanarum cum quadam caritate et benevolentia summa consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:2)
Primum igitur de ipsa electione tractemus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:19)
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:1)
Haec, si fieri potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt, ne videlicet nimis cito diligamus maxime indignos.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:7)
Iam de electione si sufficiunt ista quae diximus, insinuate.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:19)
Et de electione tractantes, iracundos, instabiles, suspiciosos atque verbosos exclusimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:32)
Haec ne proveniant, in ipsa electione cavendum, ut videlicet is eligatur, quem non ad ista furor impellat, aut levitas trahat, aut verbositas praecipitet, aut abducat suspicio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:3)
Si vobis de electione satis datum est, ad probationem deinceps transeamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:7)
non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quamdiu correctionis eius spes ulla relucet.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:4)
Qualiter in partem faciens assertio nostram Argumenta notat, probat, exprimit, astruit, infert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:17)
cur astruat illa Criminis objectum, hec transferat, illa repellat, Comparet hec equa librans incommoda lance;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:21)
Hi vero se minime eum praestolari, aut longius his partibus immorari astruxerunt, sed paulatim se praecedere, ipsum vero comitem recto et non nimium maturato calle posse subsequi, rebus suis caute et diligenter cum imperatore ordinatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:4)
«O frater et amice noster Corbahan, quare sic nos parvipendis, et parum audentes astruis, nosque tuo auxilio vicisse, et imperatorem Constantinopolis et Petri Eremitae inaudita millia attrivisse?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:2)
Turci vero videntes se nihil proficere, sed omnem laborem suum incassum consumi, hos in praesidio vix defensos deserentes, ad Corbahan principem multitudinis regressi sunt, vires sibi hominum augeri adhuc poscentes, et sic in crastinum praesidium ejusque tutores deleri posse astruentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION