라틴어 문장 검색

sed enim quia dixi saepe 'obnoxius' et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset 'obnoxius' nescivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 5:2)
Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 8:1)
Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 1:1)
ex quibus verbis apparet, elegantem dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 4:1)
Postea elegans reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:1)
Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:2)
Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:2)
Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis adspirat cursusque eorum ad eandem virtutis calcem pergentium, quando est compar vel , in aemulandi suspiciones non suo, sed faventium studio delabitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 11:1)
Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 12:1)
Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum Epistularum divi Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:1)
Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 25:3)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)
Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 8:1)
atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 9:1)
ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION