라틴어 문장 검색

Cumque hoc sibi responsum videretur probabile, dato revertendi pignore statuto tempore, quarto die ab eo equitantes ad patriam remeavimus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:12)
Cumque statuto tempore ad eum, sicut promiseram, non pervenissem, transmisit ad me indiculos, qui me ad eum equitare festinarent, et causam remorationis perquirerent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:15)
Sed, cum equitare ad eum non possem, alium transmisi ad eum indiculum, qui remorationis meae causam illi patefaceret et, si de illa infirmitate resipiscere possem, me velle implere quae promiseram, renunciaret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:16)
Tunc confestim dedit mihi licentiam equitandi ad illa duo monasteria omnibus bonis referta, et inde ad propria revertendi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:13)
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 4:1)
Denique vi quadrupes equus atque elephanti Proiciunt sese, neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 5:2)
Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti Proiciunt sese.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 6:4)
Propterea 'equitare' etiam, quod verbum e vocabulo 'equitis' inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 10:1)
Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, 'ecum equitare' dicit his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:1)
oculis equitare videmus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:3)
Ergo oculis equitat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 11:4)
Hi fuerunt baro de Sancto Ioanne et unus ex secretariis regis, quos archidux eo honore excepit ut ad missam celebrandam Sancti Audomari profectus medius inter baronem de Sancto Ioanne a dextra et secretarium a sinistra equitaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:8)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)
Urbes munitae, plena armamentaria, equorum propagines genrosae, currus armati, elephanti, machinae atque tormenta bellica omnigena, et similia, sunt certe ista universa nihil aliud quam ovis induta pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit fortis et militaris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:2)
Viribus effetus nec tanto pondere suetus, Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION