라틴어 문장 검색

Et in animalibus aliis ab homine non haec ita regulariter observantur propter ignobilitatem suarum complexionum, sed alia diutius ut elephas, alia breviori tempore impraegnantur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:32)
elephas, inter quadrupedes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:4)
Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장7)
Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장43)
Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur;
(카이사르, 아프리카 전기 72:5)
Hoc misso ad Uliam praesidio Caesar, ut Pompeium ab ea oppugnatione deducercet, ad Cordubam contendit, ex quo itinere loricatos viros fortis cum equitatu ante praemisit.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:1)
Appropinquantibus ex oppido bene magna multitudo ad equitatum concidendum cum exissent, loricati, ut supra scripsimus, ex equis descenderunt et magnum proelium fecerunt, sic uti ex infinita hominum multitudine pauci in oppidum se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:4)
Quo facto ab oppidanis ac si suarum partium essent, conservati… missos facere loricatos qui praesidii causa praepositi oppido a Pompeio essent orabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:9)
Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:3)
Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:6)
stupor omnibus Indis plurimus ereptis elephas inglorius errat dentibus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:173)
repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad discumbendum adhortatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:3)
est elephas morbus qui propter flumina Nili gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:6)
Libycae sic bellua terrae,] Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:58)
Nec tutus spatio est elephas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:63)

SEARCH

MENU NAVIGATION