라틴어 문장 검색

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X55)
est elephas morbus qui propter flumina Nili gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:6)
Cornua Romanae classis validaeque triremes, Quasque quater surgens exstructi remigis ordo Commovet, et plures quae mergunt aequore pinus, Multiplices cinxere rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:8)
Libycae sic bellua terrae,] Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:58)
Nec tutus spatio est elephas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:63)
Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2866)
aut 'pares' ordine remorum, quamvis Gyae tantummodo triremem dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1145)
triplici versu omnes enim triremes fuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1192)
Iuvenalis et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 93)
sed Timor et Minae scandunt eodem, quo dominus, neque decedit aerata triremi et post equitem sedet atra Cura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 112)
mutat cenacula, lectos, balnea, tonsores, conducto navigio aeque nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 158)
Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas et alia ludibria regum in mari lascivientium mittam.
(세네카, 행복론, Liber VII 108:2)
sic trunca reportat Bosphoreis elephas inglorius ora tributis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 24)
Classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua parte belli vicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 220:1)
sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 220:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION