라틴어 문장 검색

Luget Sol filium de caelo iactatum Iactantibus vobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia cantari, et Iunonem, Venerem, Minervam a pastore iudicari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:5)
Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci, videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 5:1)
vestros enim iam contestamur actus, qui cotidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:1)
Tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:2)
locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatum etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:3)
Placebit et ille, qui voltus suos novacula mutat, infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere insuper contumeliis alaparum sic obicit, tamquam de praecepto domini ludat?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION