라틴어 문장 검색

tene suam Tethys concessit ducere neptem Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 649)
Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:8)
Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:11)
dicite vos, neptes Lepidi caecive Metelli Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam hos habitus, quando ad palum gemat uxor Asyli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI136)
ledaeam hermionen id est Ledae neptem, Tyndarei uxoris, quam Iuppiter in cygnum mutatus gravidam fecit, quae ovum peperisse dicitur, unde nati sunt Helena, Castor et Pollux.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3281)
usurpatum autem est, sicut 'hospita', sicut 'neptis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5742)
nam 'custos' 'custodia' facit, 'nepos' 'neptis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5746)
nam ut 'neptis' dicamus in iure propter successionis discretionem admissum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 51913)
ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:7)
Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 31:3)
Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:1)
Metellum enim multi filii filiae nepotes neptes in rogum inposuerunt, Priamum tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:4)
Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 1:3)
Cupis post longum tempus neptem tuam meque una videre.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 1:1)
Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris exsisteret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION