라틴어 문장 검색

nosque pellunt crebris tundentes fustibus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:8)
"Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:3)
Tum periclymeni flores eminus locati.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:14)
Cui nisi tot uitae fuerint insignia rite, Fustis hic absque mora feriet caput eius et ora".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:11)
Qua moniti doni spe circumquaque coloni, Talia uisuri, gaudent decedere ruri, Fustibus et tignis raptis, ticionibus ignis, Vltio predonis foret illius ut regionis, Tempore cum nacto ualeant illudere capto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:10)
Perque suos gestus eo usque fit ipse molestus, Dum famuli tecti, cum fustibus ultro profecti, Crura pedesque ferae canibus conuulsa dedere.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:18)
Sed caper ut fontem uidet eminus hunc prope montem, Per triduum totum siciens, petit hinc sibi potum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:3)
Sed ut intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu apprehenderunt et mixtim iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장41)
Namque ex super se exagonis et ex eminus positis triangulis procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:18)
ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:21)
Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 87:8)
milesque qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fusti percussus.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:10)
Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:2)
Itaque eo cursu, quo refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:5)
Sic cotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION