라틴어 문장 검색

Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장48)
Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장133)
magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장19)
interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen vel urinam vel etiam stercus excernunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장92)
si nervosus aut musculosus, quod emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장193)
Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장239)
siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo adficitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장360)
At si vel excrevit cicatrix vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장396)
cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장98)
Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장17)
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장46)
Nam modo parum excernere aegros, modo nimium, modo alia parte parum, alia nimium:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 55:2)
Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:1)
Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leue, album, idemque subpallidum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 9:3)
Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum uomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile uel rufum uel pallidum est, paulum tamen in eo leuamenti est, aluus uero cum multo spiritu redditur, utique in renibus uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION