라틴어 문장 검색

cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장72)
deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장46)
Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장23)
quae primum ex vino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec visci crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장31)
Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장54)
si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장26)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장141)
tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장17)
super glandem autem averso . . . emplastro inposito induci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장20)
Huic curationi aptissimum videbitur enneapharmacum emplastrum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장139)
Ac sic undique varicibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장19)
dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장2)
sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장41)
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장46)
At si parum pura membrana videbitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장85)

SEARCH

MENU NAVIGATION