라틴어 문장 검색

ergo ne limum fragilem solutae deserant vires et aquosus albis umor in venis dominetur aegrum corpus enervans, laxus ac liber modus abstinendi ponitur cunctis, neque nos severus terror inpellit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium12)
"atque aevum statui, sub quo generosa probarem pectora, ne torpens et non exercita virtus robur enervatum gereret sine laude palaestrae."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 247)
Oh, Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 412)
Rogare longo putidam te saeculo, viris quid enervet meas, cum sit tibi dens ater et rugis vetus frontem senectus exaret hietque turpis inter aridas natis podex velut crudae bovis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 81)
hunc Varum distortis cruribus, illum balbutit Scaurum pravis fultum male talis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:5)
vellere coepi et pressare manu lentissima bracchia, nutans, distorquens oculos, ut me eriperet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:33)
observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 390:1)
non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae ex communi habitu boni perdiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 98:3)
quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 195:3)
oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis rideri solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 138:1)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
Tu mihi verba distorques et syllabas digeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 4:7)
Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:3)
Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 3:4)
Non deerit quem repulsa distorqueat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION