라틴어 문장 검색

Propter quod sciendum quod illud est liberum quod "sui met et non alterius gratia est", ut Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:20)
propter quod Phylosophus in hiis que De simpliciter ente:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:7)
Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum dicendi 'prius'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:2)
Ens enim natura precedit unum, unum vero bonum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:3)
maxime enim ens maxime est unum, et maxime unum maxime bonum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:4)
et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:5)
Propter quod in omni genere rerum illud est optimum quod est maxime unum, ut Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:6)
qua re Pictagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat unum, ex parte vero mali plurale, ut patet in primo eorum que De simpliciter ente. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:8)
Et ut tales de presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:21)
que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem immediate dipendere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:3)
unde omne agens aliquid actu esse tale oportet quale agere intendit, ut habetur in hiis que De simpliciter ente.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:18)
Ad huius autem intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et incorruptibilium;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:5)
Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:23)
Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 10:2)
5. Si quis autem quod de Tuscis asserimus, de Ianuensibus asserendum non putet, hoc solum in mente premat, quod si per oblivionem Ianuenses ammicterent z licteram, vel mutire totaliter eos vel novam reparare oporteret loquelam.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 124:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION